Latin
COROLLARIUM
Kaspar Schott, Technica curiosa 282
Unproofread scanNot analysed yet
Tandemus, dum in tubo externo Mercurius depressis est usque ad GH, &in tubulo interno elevatus usque ad C, per os D tubuli DI aqua ingreditur; subsidit statim Mercurius hujus tubuli, &acquirit eundem communem horizontem cum reliquo Mercurio in tubo externo, quem nimirum antea habebat, dum solus aër supra utrumque Mercurium erat. Causa est, quia sicut antea supra utrumque aequalia erant momenta aëris; ita post aquae ingressum sunt supra utrumque aequalia momenta aquae. Aequalia inquam momenta aquae (non autem aequalia pondera) quia quantum gravitat cylindrus aqueus supra Mercurium externum, tantum gravitat cylindrus aqueus supra internum Mercurium, cum utriusque cylindri perpendicula sint aequalis altitudinis; inhydraulicis verò non aquarum copiâ, sed perpendiculis pugnatur. In idem recidit, si dicas, totalem gravitatem ex Mercurio &aqua in utroque tubo esse in specie aequalem. IX. Idem quod hactenus diximus contingere cum Mercurio &aqua premente Mercurium, nempe descensus Mercurii in tubo externo, ascensus in interno, contingeret pariter suâ proportione, si loco Mercurii adhiberetur aqua, &loco aquae oleum, aut spiritus vini, aut alius quivis liquor in specie levior quàm aqua, sed cum aqua non commiscibilis: adeo ut universaliter ex his concludere liceat (ut optimè infert Magnanus) è duobus gravibus fluidis, &imper miscibilibus, alterum ab altero in tubis praedicto modo constructis (ac etiam in siphonibus duorum crurum erectis) elexari, aut eleratum sustineri, per circumpulsionem, necessitate naturali, vi solius gravitaria exigentis &efficientis aequilibrium. X. Et quia aër gravis est, &tam supra Mercurium, quàm supra aquam gravitat, ut vidimus; si loco Mercurii in parte inferiore EIF externi tubi poneretur aqua, &in reliqua parte ab EF usque ad AL, &ultra versus coelum Lunae aër, in tubulo verò interno DI esset corpus levius aëre, scilicet aether, aut aër valde rarefactus; contingeret utique similis effectus ut anteaaer enim deprimerer aquam EIF, &compelleret intrare tubulum 10, aeque ascendere versus c, ad tamentum, altitudinem. 46. nec libramentum fieret inter aërem &aquam externam cum aqua interna.