Latin
COROLLARIUM
Kaspar Schott, Technica curiosa 283
Unproofread scanNot analysed yet
Atque hoc ultimum bene notandum est; eo enim optimè explicatur effectus antliae, ut sequitur §. III. Explicatur modus, quo aqua per antliam in altum elevatur ex imo putei. CTante constructione antliae explicatae §. 1. aqua quae replet Aqua quomodo elebeputeum à B usque ad O, replet etiam tubum antliae a I tur in usque ad I, atque adeo implet modiolum emboli immersi incutlia. tra aquam ad sex digitorum altitudinem, ut posuimus. hoc sit vi libramenti naturalis aquae continuatae in puteo &tubo; utriusque enim superficies suprema exigit unum communem horizontem, ut ostendimus in Mechanica Hydraulica, &docet quotidiana experientia. Aqua ergo est elevata supra ventile emboli sex digitis. Si jam elevatur embolus sex digitis usque ad Q, verbi grat. elevatur etiam aqua, quae supra ventile est, ad totidem digitorum altitudinem: nam dum elevatur embolus, deprimitur ab aqua superincumbente venSi detile, &clauditur, ut aqua non possit decidere. inde iterum deprimitur embolus, &aquae intra tubum contentae immergitur; aperitur ventile, &nova aqua supra ipsum ascendit, priorique jam antea elevatae conjungitur; &dum embolus iterum elevatur, attollitur tam haec, quàm illa alia praecedens. Idem contingit in secunda, tertia, quarta, ac reliquis emboli depressionibus &eductionibus; sicque paulatim aqua intra tubum attollitur in P, tum in C, ac per fistulam CA effunditur Quoniam verò aqua putei interim decrescit, ac descendit ab O versus N, deinde verò versus M, &L; aqua verò in tubo DC non decrescit, sed semper pertingit usque ad I, ut sex digitis superingrediatur embolum &ventile (quoniam semper nova ac nova hauritur ab embolo, atque effunditur per CA, uti experientiâ constat) ideo dum aqua putei est in N, aqua tubi non potest esse in I vi libramenti naturalis, sed tantùm potest esse in H: &dum aqua putei est in M, aut in L; aqua tubi tantùm potest esse vi libramenti naturalis in G, aut in F.