Latin
COROLLARIUM
Kaspar Schott, Technica curiosa 284
Unproofread scanNot analysed yet
Ergo cùm in tubo semper sit aqua usque in Is necesse est, ut ab aliqua alia causa eò usque pellatur. Hoc autem vel est metus vacui, vel est pressio aëris aquae putei superincumbentis; quod nunc determinabimus. §. IV. Aqua in antlia non attollitur metu vacui, sed pressione aëris aquae putei incumbentis. DRO decisione suppono tanquam certissimum, &perpetuâ experientiâ ab Orbe condito ad haec usque tempora exploratum, aquam in antliis suctoriis, seu hac, seu aliam ratione constructis, &in quibuscunque similibus Machinis, quibus suctu, &ut vulgus loquitur, metus vacui attollitur aqua in altum, eam non posse elevari nisi usque ad certam ac determinatam altitudinem, quam nulla humana industria hactenus praetergressa fuit, nec imposterum praetergredietur. Hanc altitudinem alii statuunt, communiter esse octodecim cubitorum, seu (ut Magnanus interpretatur) triginta sex palmorum, quorum quilibet duodecim constet transversis digitis. Auctor verò Magdeburgici Experimenti statuit, eam altitudinem esse viginti ulnarum Magdeburgensium, ut vidimus suprà lib. 1. variis in locis. Haec tamen altitudo non consistit in indivisibili, sed aliquando est nonnihil major, aliquando nonnihil minor, prout videlicet variatur principium aquam in altum propellens. Dictus Experimenti Magdeburgici Auctor animadvertit, differentiam inter summam &infimam altitudinem esse unius ulnae. Illustrissimus tamen Eques Digbaeus Tractde Natura Corpor. cap. 18. num. 4. ait, altitudinem ad quam ascendit aqua per attractionem, esse pedum ferè quadraginta, si per angustam fistulam derivetur; conferre enim tunc ad ascensum propinquitatem laterum. Idem addit, alios dicere, posse aquam elevari ad quamlibet ber altitudinem. Sed hoc ultimum est omnino salsum, &falso nititur principio de vi eductiva aquae, quam putant esse contiguitatem corporum, quae nunquam interrumpi possit, adeoque aquam alteri corpori contiguam, eò usque attolli posse, manente contiguitate, quò usque attollitur corpus illud alterum. Priorum Auctorum differentia oritur ex diversitate mensurarum quibus utuntur. Hoc supposito, Dico I. Aquam per antliam non elevari in altum metu vaRatio est, quia alioquin ad quamlibet altitudinem elevari cui.