Latin
CAPUT IX
Kaspar Schott, Technica curiosa 288
Unproofread scanNot analysed yet
jusmodi; Mercurius in tubo Torricelliano; aqua in antliae tubo; habet supra se aetherem, aut spiritus Mercuriales, aut aqueos, aëre longè leviores; quae corpora leviora cùm cedant aquae &Mercurio contra suam naturam ascendenti, neque haec corpora ascendant metu vacui; bene arguimus ea ascendere pressa ab aëre illis incumbente, modo in praecedentibus explicato. Sic etiam vitrum evacuatum, &duo hemisphaeria evacuata; tam fortiter ab aëre ambiente comprimuntur, quia intra se continent aetherem, aut corpus aliud levissimum, aut planè nihil praeter aetherem, possentque cedere, &de facto cedunt, quando vitra non sunt sphaerica; ideo tam vehementer comprimuntur. Eadem est ratio de quibus vis aliis, uti discurrenti per singula patet. Aer an graDubitatur nunc Primò, an etiam aër gravitet super illa vitet supe corpora gravia, quae graviora sunt in specie quàm aër, nec corpora s. habent infra, aut supra, aut circa se corpus levius in specie gratiora quàm est aër: ut, an aër incumbens Terraqueo globo, lapidi aut ligno in terra jacenti, aut natanti in aqua super ea corpora gravitet. Ratio dubitandi est, quia aqua gravitat quidem supra corpora leviora se in specie, at non supra graviora. Hinc urinatores infra aquam demersi, etiam ad maximam profunditatem, non sentiunt pondus aquae superincumbentis; &herbae levissimae in fundo lacuum &maris crescentes, surgunt in altum, nec sternuntur ab incumbentibus aquis; &corpora gravia fune alligata, &intra aquam demersa, etiam profundissimè, sustinentur manu, &extrahuntur tantâ facilitate quantâ sustinentur &extrahuntur; si nulla aqua ipsis incumbat, imò etiam majori, quia gravia minùs ponderant in aqua, quàm extra eam. Omitto alias rationes, quas adduxi in Magia Par. 3. lib. 5. Syntagm. 3. Erotem. 3.