Latin
CAPUT IX
Kaspar Schott, Technica curiosa 289
Unproofread scanNot analysed yet
DubiAeris partes Subitatur Secundò, an partes aëris superiores premant superiores inferiores sibi subjectas, atque adeo an aër in propria re an premant Ratio dubitandi iterum desumitur ab aqua gione gravitet. inferiores. cujus partes superiores non premunt inferiores: quod constat tum ex rationibus paulò antè insinuatis, tum quia alioquin inferiores essent compressiores ac densiores superioribus; &hae expellerent illas, sicque aquae partes essent in perpetuo motu ascensus ac descensus reciproci. Quaestio haec (ingenuè fateor) diu me tenuit perplexum, &quò magis eam apud me ventilo, eò minùs me extrico. Interim statuo sequentia. Aer densus, Dico Primò. Aër magis addensatus, intra minus adden &inclusus, satum, gravis est, &gravitat, si inclusus sit. Patet ex di gravitat intra minùs ctis suprâ, &constat experientiâ, quia aër intra vesicam, densum. trem, pilam lusoriam vi intrusus, atque compressus, intra aërem in suo naturali statu consistentem, nititur deorsum, &simul cum suo vase, cui inclusus est, magis deprimit lancem, &manum, quae eum sustentat, quàm solum vas. Ergo intra aërem exercet actum gravitandi, qui est deorsum ad loca decliviora actu tendere, si aditus pateat. Aër incluDico Secundò. Aër etiam in statu suo naturali permanens sus grabiintra alium ejusdem rationis, &sibi homogeneum, gravis est tat intra Patet similiter ex dictis, &expe &gravitat, si inclusus sit. aërem ejusdem ratiorientiâ: nam aër intra vas vitreum inclusus, &non compresnis. sus, plus ponderat unà cum vitro, quàm solum vitrum, &plus deprimit actu lancem &manum. Ergo similiter intra aërem sibi homogeneum exercet actum praedictum gravitandi. Dico Tertiò. Partes aëris superiores videntur gravitare Aëris partes superiores supra inferiores, si aër accipiatur pro effluviis diversarum re bidentur Ratio est, quia cùm omnia ista effluvia rum sublunarium. premere insint vel terrea, vel aquea, vel mixtorum corporum sublunarium feriores. utique omnia sunt gravia, tametsi aliqua minùs, alia magis: ergo pondere suo, cessante causâ sublevante illa, deorsum actu tendunt, incumbuntque primùm inferioribus corpusculis quae offendunt, antequàm ad Terram vel Aquam deveniant: ergo illa premunt pondere suo; cur enim non premant?