Latin
CAPUT IX
Kaspar Schott, Technica curiosa 290
Unproofread scanNot analysed yet
Hinc partes aëris inferiores, sunt magis pressae atque compressae, quàm superiores; praesertim quia descendendo effluvia moventur à circumferentia ad centrum, &in se mutuo incurrunt, seseque constringunt. Dicunt I. partes aquae superiores non gravitant supra inferiores, nec hae sunt magis pressae atque compressae, quàm superiores; ergo nec partes aëris superiores supra inferiores gravitant, nec ob id inferiores sunt magis compressae superioribus. Respondeo I. non deesse aliquos, teste Digbaeo Tract. 1. de Natura Corporum cap. 11. num. 8. qui profiteantur se in aqua profundiore distinguere posse varia in illius partibus discrimina gravitatis, crescentis scilicet continuò, prout illae propiùs à fundo abfuerint; adeoque in hac arte peritos se evasisse jactitent, ut dicant, se posse fabricare instrumenta, quae certae alicui aquae parti ad amussim ita respondeant, ut ubi ad eam ventum fuerit, subsistant, nec magis minùsvè deprimantur, aut surgant, &si adhibitâ vi profundiùs mergantur, vel in altum evehantur, eâ denuò cessante ad aequilibrium protinus redeant, &in loco priori requiescant. Quod si verum est, evidenter sequitur, partes aquae totâ suâ mole adhuc inclusas gravitare, inferioresque à superioribus premi. Atque apud istos Auctores dubium nullum est, quin idem in aliis elementis gravitate positivâ praeditis contingat. Respondeo II. Quidquid sit de aqua, nego consequentiam. Scimus enim, ratione &experientiâ attestante, aëris partes constare rerum gravium effluviis, &minimis corpuscusis seu atomis, quae inter sese agitantur, sursum deorsum volvuntur, se mutuò extrudunt &sursum pellunt, rursumque deorsum delabuntur pondere suo. Scimus praeterea, aërem in sclopetis pnevmaticis, aliisque similibus machinis ac instrumentis, vel maximè comprimi, &addensari. At nihil simile in aqua experimur. Quod si experiremur, utique idem de aqua, quod de aëre, asserendum foret. Nibis parDicunt iterum, quamvis aër inferior à superiori premates superiotur; tamen non comprimitur, hoc est, non condensatur &re res comprimunt infestringitur ad minores dimensiones, saltem notabiliter, quàm riores. alias esset habiturus.