Latin
MONITIO
Kaspar Schott, Technica curiosa 296
Unproofread scanNot analysed yet
Hae autem bullae nihil aliud erant, quàm aër, qui bullatim ex aqua erumpebat. Nec tamen aër iste ex antlia proficiscebatur, quia haec erat aquae cuppa exceptae immersa, &nullum externum aërem admittebat. Nec etiam proficiscebatur è cacabo evacuatorio, quia hic erat evacuatus, &vel nihil, vel perparum aëris summè rarefacti continebat, quod non appetebat erumpere, sed sese intra cacabum colligere, &addensare. Proficiscebatur ergo ex ipsa aqua, cui antea erat interspersus, &tam ab aqua, quàm ab externo aëre compressus, &quasi compedibus constrictus, quò minùs elabi posset: quamprimùm verò aliquid aquae delapsum fuit è vitro in antliam, aut cacabum, &vitri pars superior aliquantùm exinanita; locum ab externo aëre vacuum nactus, erupit paulatim in bullas, dilatando sese per elasticam suam virtutem. Hanc causam insinuat Auctor Experimenti Magdeburgici lib. 1. cap. 12. circa finem. Hic autem aër ex aqua erumpens, &vitri superiora petens, exignus est &rarus: quod inde constat, quia postquàm delapsa est è vitro aqua intra cacabum, aut antliam, si vitri collum aquae iterum immergatur, iterum cum impetu irruit ac sursum tendit aqua, &totum ferè vitrum replet, ut locis citatis diximus Tertium ized by Goo Digi Tertium Experimentum, idque luculentissimum, est illud quod retulimus lib. 2. cap. 6. &7. &sufficienter explicavimus cum Auctore Experimentorum Anglicanorum.