Latin
MONITIO
Kaspar Schott, Technica curiosa 299
Unproofread scanNot analysed yet
Aër enim exiguus in vesica flaccida relictus, premebatur unà cum vesica ab aëre ambiente, tam cùm extra, quàm cùm intra Recipientem nondum evacuatum erat, ideoque non poterat vim suam elasticam exserere, ac sese dilatare: at quamprimùm nonnihil aëris fuit extractum è Recipiente, residuusque fuit factus rarior, &minùs potens ad premendam vesicam cum incluso aëre; hic coepit se dilatare, eoqui magis, quò plus aëris fuit extractum, donec tandem ab omni ejus resistentia seu pressione liber adeo se expandit, ut vesicam rumperet. Evidentissimum quoque hujus rei signum est, quòd intromisso aëre externo intra vesicam, haec iterum premebatur, idque eò magis, quò plus intromittebatur; donec tanto aëre intromisso, quantum potuit, atque adeo quantum antea fuerat intus, comparuit vesica iterum flaccida, ut anteaIdem confirmant apertè Experimenta alia aliarum vesicarum, quae citato cap. 6. ex Auctore retulimus: uti &illud alterum vesicae mediocriter plenae aëre, &ad ignem, cum siccaretur, ruptae. Quartum Experimentum, proximè relatis simile, est illud, quod lib. 3. cap. 1. §. 3. Phaenomeno 15. &cap. 3. retulimus: bene enim ex illo deducit Pecquetus, &alii, aëri inesse elaterem seu virtutem se sponte dilatandi, ac sese de facto dilatare, quoties ab externo premente liber est. Quintum Experimentum est illud multiplex, &ingeniosum, quod ex Anglicanis retulimus lib. 2. cap. 8. Sextum Experimentum est illud aliud multiplex, quod ex iisdem retulimus eodem lib. 2. cap. 11. Septimum Experimentum est illud multiplex de vi elastica aëris intra aquam &alios diversos liquores inclusi, quod retulimus lib. 2. cap. 22. &seqq. Omitto multa alia Experimenta in praeized by Google Dic praecedentibus tribus libris satis relicis, aut nisi minutis, &venis ad quaestionis decisionem. §. III. Quid hac in re sit statuendum. OB relata Experimenta, &ob rationem insinuatam, existimo, probabilissimum esse, aërem habere virtutem elasticam, seu vim sponte se dilatandi, &consequenter rarefaciendi, eamque virtutem exerere, quoties liber est ab extrinseco obsidente, &nisum suum cohibente. Confirmo hoc evidentissimè Experimento illo Magdeburgico, quòd suprà lib. 1. retuli de Recipiente non evacuato, è loloco inferiore prope turris radicem deportato ad turris summitatem, ibique aperto, &adhuc aërem efflante.