Latin
CAPUT
Kaspar Schott, Technica curiosa 300
Unproofread scanNot analysed yet
bulus laxè, non arctè impleat fistulae inanitatem, &vix leviter latera ejus interna tangat; exsucto aëre è fistula, subsequi potest aër alius per igniarium osculum irrumpens, &inter globuli ac fistulae latera transiens, &sic evitari periculum vacui: ergo si vacui periculum foret, hoc contingeret, &globulus tam gravis non ascenderet; Natura enim ad evitandum vacuum non advocat corpora graviora, si leviora in promptu sint; quod Peripatetici &Vacuistae non negant. Mihi videtur, globulum ascendere solùm vi pressionis aëris, &non vi expansionis ejusdem. Nam aër externus, per osculum igniarium ingressus premit globulum tanto pondere, quantum est pondus cylindruli aërei à dicto osculo usque ad atmosphaerae extremum terminum extensi: non pellitur tamen sursum globulus ab illo pondere, quia alius similis, imò &major cylindrulus ipsi incumbens, constituit aequilibrium cum priori cylindrulo. Exsucto autem aëre è fistula, cùm globulus jam habeat ante se corpus levius quàm sit aër retro premens, nempe aetherem; pellitur, &sine resistentia ascendit: &si fistula elongaretur, &aër extraheretur; eò usque ascenderet, donec fieret aequilibrium inter cylindrulum aëris externi ex una parte, &cylindrulum aëris interni unà cum globulo ex altera parte. Expansio autem aëris à foramine igniario usque ad globulum intra fistulam stabulantis nulla est: quia cùm hic aër retro habeat totum cylindrulum aëris externi sibi incumbentis, ac prementis, antè verò habeat globulum expansioni obstantem; nulla hula potest fieri ea paruisio, adeoque haec non est causa ascensis. globuli. Objici posset contra Assertionem nostram, aërem, si gravis est, &si partes inferiores à superioribus premuntur, &ab omnibus corpora alia ipsis subjecta, niti deorsum, ac deprimere corpora, quae premit; quomodo ergo poterit globulum plumbeum in fistula perpendiculariter erecta, ita ut os fistulae sit sursum erectum, propellere in altum?