Latin
CAPUT
Kaspar Schott, Technica curiosa 301
Unproofread scanNot analysed yet
Respondeo, etiam aqua quia gravis est, &partes superiores premunt inferiores, &omnia simul corpora ipsis subjecta, deorsum nititur, &deorsum premit; &tamen si intra aquam sit spatium vacuum ab aqua, &corpore aliquo leviore, ut aëre, plenum (ut si intra aquam sit cista undique clausa, &aëre plena;) quamprimùm fit foramen, aut etiam rimula exigua, seu in latere cistae, seu in fundo, aqua irrumpit tantò majore impetu, quantò altior est aqua stagnans supra cistam; &obvia intra cistam corpora propellit etiam in altum. Idem etiam in aëre contingit &c. Nimirum tam aqua, quàm aër, pressus à partibus superioribus, reflectitur à corpore inferiore obstante, &sursum revertitur. "iσcii vi &pl κ ν, ἐ §. II. Quae Pp 3 §. II. Qua virtute aqua in vase irrigatorio suspensa haereat. VOtum est omnibus, si vas irrigatorium hortense, quo hortulani ad irrigandas plantas utuntur, aquâ repleatur, &osculum superius quod in collo est, digito obturetur, aquam ita contineri suspensam, ut tametsi fundus cribri instar sit mille foraminulis pertusus, nulla tamen gutta effluat, quàm diu vas ad perpendiculum erectum tenetur.