Latin
CAPUT
Kaspar Schott, Technica curiosa 303
Unproofread scanNot analysed yet
cuo quod in vase oritur, quatuor palmorum aqua effluit; ita etiam in secundo casu effluere saltem aliquid deberet, si non foret alia suspensionis causa, praeter vacui metum. Addo ego, quòd quantaecunque sit altitudinis vas irrigatorium, dummodò non sit altius triginta sex palmis circiter, quàm diu obturatum manet osculum superius, nihil effluit; quàm primùm verò aperitur, &aëri ingressus patet, effluit, &quando iterum obturatur, iterum nihil effluit; &tamen nullum esset vacui periculum, si saltem aliquid efflueret: nam aër jam intromissus potest rarefieri &extenuari; possunt item ex aqua ascendere vapores, &spiritus, &replere locum reQuòd ergo nihil in lictum ab aqua, si interim efflueret. hoc secundo effluat, non est metus vacui, cum nullus adsit metus vacui. Ergo nec in primo, nec in ullo alio casu, metus vacui suspendit aquam intra dicta vasa irrigatoria. Dices fortassis, tametsi nullum fieret vacuum, si aliquid post intromissum aërem, &clausum denuo osculum vasis, efflueret; fieret tamen violenta extensio aëris intromissi, &aquae adhuc inclusae: quam ipsam extensionem etiam Natura horret, &non permittit sine gravi necessitate. Respondeo, quando collum est longum 40 palmis, &osculum superius manet obturatum; effluunt quatuor palmi aquae, &nullus interim aër ingreditur, sed tantùm extrahuntur violenter ex aqua spiritus &vapores, ex Peripateticorum sententia; cur ergotunc Natura non impedit talem extensionem, prohibendo effluxum aquae? Vacui ergo metu non suspenditur aqua in vase irrigatorio, sed adsignari debet alia suspensionis causa Dico ed by Googl Digi Die, cum Magnano loco citrato causam suspensionis aquae intra vas irrigatorium, cujus collum unà cum vase non sit longius quàm 18 cubitorum, aut 36 palmorum, aut 20 ulnarum Magdeburgensium circiter, esse pressionem aëris vas ambientis D, &fundum perforatum cum aqua inclusa prementis.