Latin
CAPUT
Kaspar Schott, Technica curiosa 302
Unproofread scanNot analysed yet
Idem contingit in vasculis, quibus Oenopolae vinum è superiore doliorum foramine hauriunt, ut omnibus notum est. Idem praeterea evenit in omnibus, cujuscunque formae &magnitudinis vasis, quae collum &osculum habent strictum, &vel in fundo è regione colli &osculi, vel in latere, habent foraminulum apertum: si enim humore quocunque repleatur vas, &colli osculum obturetur; nihil liquo ris effluit. Causam hujus effectus (ut in Magiae 3. pars lib. 7. Syntagm. 1. cap. 7. diximus) asseruerunt hactenus Philosophi, à Stagyritae temporibus, ac fortassis etiam à primis natae inter mortales philosophiae incunabulis, esse metum vacui, nè si aqua infrà è vase effluat, interim tamen nec per idem foramen per quod effluit, nec per foramen superius digito obturatum, nec aliunde aër, aut corpus aliud succedit, discontinuetur aqua à parte vasis superiore, &inanitas oriatur inter vas &supremam aquae superficiem. Non arridet hic philosophandi modus Magnano in Philosophia Naturae cap. 20. Proposit. 11. (ut citato etiam loco diximus) qui inde probat ejus rei non esse causam metum vacui, quia si altitudo vasis vel saltem colli ipsius, esset major quàm 18 cubitorum, aut 36 palmorum verbi grat. palmorum 40, essetque collum dictum aqua repletum usque ad summum; quantumvis obturatum esset superius colli spiraculum, lim, effluerent nihilominus, quatuor circiter aquae polini. e. liqui verò 36 remanerent suspensi, quàm diu maneret dictum spiraculum obturatum (prout contingit in tubo Bertiano, ut vidimus lib. 3. cap. 2.) &tamen non minor vacui metus esset tum, quàm cùm altitudo vasis aut colli est unius tanItaque sicut in primo casu, non obstante vatùm palmi.