Latin
ANNOTATIONES
Kaspar Schott, Technica curiosa 305-3
Unproofread scanNot analysed yet
ANNOTATIONES. CEnebrardus in Chronograph. lib. 2. Anno Mundi 4009. &Joan. Michael Dilherrus in Atrio linguae sanctae Additamento 4. aliique scribunt vocem de qua agimus, sic: Vasa Cabalah, seu Kabalah. II. Reuchlinus lib. I. de Arte Cabalistica ait, eos qui coelesti afflatu Cabalam sortiuntur, vocari Cabalicos; eorum verò discipulos Cabalaeos; &qui alioquin eos imitari conantur, Cabalistas. Nos hoc ultimo vocabulo omnes praedictos indiscriminatim appellamus. III. Idem ibidem discrimen agnoscit inter Cabalam, &Artem Cabalisticam, comparatque Cabalam pomo aureo, Artem verò Cabalisticam retinaculo argenteo quo aureum pomum ab artificibus circumdari atque includi solet. Quò autem aurum plus ab argento distat, eò plus Cabalam ab Arte Cabalistica distare asserit. Nimirum Cabala afflatu divino est in spirata, &ad alios per traditionem transmissa; Ars Cabalistica est humano ingenio concinnata, atque ex Cabalistarum libris eruta. Nos toto hoc Libroscientiam seu artem de qua agimus, Cabalam vocabimus; illos verò qui eam callent, Cabalistas. IV. Ex dictis patet, quàm ridiculè &ineptè Forsterus in Diction. dicat, Sibyllas aliud nihil esse quàm Cabalam, ut Sibylla Cabylla sit. CAPUT II. De Cabalae Origine, ac Propagatione. Riginem Cabalae, priori capite definitae, quod attinet, eam Cabalae oripassim ab ipso DEO, qui illam Moysi cum Legis littera in monte Sina tradiderit, accersunt. In qua sententia sunt non solùm Rabbini, sed Esdras etiam, &D. Hilarius, &(ut Picus Mirandulanus Quaest. 5. Apologiae putat) D. Paulus &Origenes. §. I. Cabalae originem à DEO esse, probatur ex Esdra. St ergo sciendum (inquit Picus loc. cit.) opinionem esse non solùm Rabbi Yyyvv Tabte Electus, Latibi Mus. de Aegypto, Talb. Samen pene Lagi.