Latin
ANNOTATIONES
Kaspar Schott, Technica curiosa 906
Unproofread scanNot analysed yet
Rabbi Ismaël, &Rabbi Jodan, &Rabbi Nachinan, &aliorum quam plurium ex sapientibus Hebraeorum, sed nostrorum etiam Doctorum, ut infra ostendam; praeter Legem quam DEUS dedit Moysi in monte, &quam ille quinque libris contentam, scriptam reliquit, revelatam quoque fuisse eidem Moysi ab ipso DEO veram Legis expositionem, cum manifestatione omnium mysteriorum &secretorum, quae sub cortice &rudi facie verborum Legis continerentur. Denique duplicem accepisse Legem Moysen in monte, litteralem, &spiritualem: illam scripsisse, &ex praecepto DEI populo communicasse: de hoc verò mandatum ei à DEO, ne ipsam scriberet, sed sapientibus solùm, qui orant LXX, communicaret, quos idem Moyses ex praecepto DEI elegerat ad custodiendam Legem, eisque itidem praeceperat, nè eam scriberent, sed successoribus suis viva voce revelarent, tum &alii aliis, &sicordine perpetuo. En ut à modo tradendi istam scientiam, per successivam scilicet receptionem unius ab alio, dicta est ipsa scientia, scientia Cabala, quod idem est quod scientia Receptionis, quia idem significat Cabala apud Hebraeos, quod apud nos Receptio. Fuerunt autem postea haec mysteria libris mandata tempore &causa infrà diHaec Picus loc. cit. quae cendis; &illi libri dicti sunt libri Cabalae. scripserat etiam breviùs initio Apologiae paulò ante Quaestionem primam. His similia narrat etiam Galatinus lib. 1. cap. 1. Rabanus in MS. commentariis in Paralipom. &alii multi locis in Prooemio citatis. Quòd autem DEUS Moysi praeter litteralem Legem, quam ipse scri sit, dederit etiam spiritualem, hoc est, revela verit ipsi mysteria in Lege contenta; &quòd Moyses jussu DEI eadem mysteria communicaverit oretenus LXX Senioribus populi, &hi successoribus suis, usque ad tempora Esdrae post captivitatem Babylonicam; quodque Esdras cum concilio magno LXX Seniorum, cui ipse praeerat, omnia illa mysteria, &totam Cabalae scientiam, in septuaginta libros, juxta Seniorum numerum, congesserit; probatur manifestè ex lib. 4. Esdrae cap. 14. (qui liber tametsi Apocryphus sit, magnę tamen auctoritatis semper fuit, &etiamnum est, in Ecclesia;) ubi narratur, quòd cùm apparuisset Dominus Esdrae Eredere tenetis in ludimenta lineabo, merit esse Leone luna coelestus, sum super rubum, &locutus sum Moysi, quando populus meus serviebat in Aegypto, &adduxi eum super montem Sina, &detinebam eum apud ne diebus multis, &enarraviei mirabilia multa, &ostendi ei temporum secreta, &finem, &praecepi ei dicens: Haec in palàm faciens verba, &haec abscondes &c.