Latin
LIBER
Kaspar Schott, Technica curiosa 314
Unproofread scanNot analysed yet
tis) in quibus iterum non pauca abdita, admirandaque Aquarum artificia ac spectacula, nec non rara ac jucundissima artificia, aëris seu spiritus ope exhibenda, produxi. Delabor nunc iterum ad idem, nec tamen immeritò, aut invitus, argumentum. Si enim vera sunt Phaenomena &Experimenta, quae praecedentibus quatuor Libris dedi, ac stabilitum ivi; non pauca eorum; quae citatis paulò antè Opusculis explicavi, longè alia explicationem, aliaque principia &causas exposcunt. Quatuor statui utroque loco Machinarum Hydraulico pneumaticarum principia, quibus ab arte in motum animentur; vim Attractivam, ad vacuum vel fugiendum, vel replendum; vim Expulsivam, ad corporum penetrationem evitandam; vim Rarefactivam, ad ampliorem locum acquirendum; vim denique ad loca decliviora tendendi, &aequilibrium affectandi. Ex hisce quatuor principiis seu solitariè adhibitis, seu inter se mixtis, plurimos artificiosos fontes, aliaque hydrotechnica technasmata construere docui. Haec eadem quatuor principia ac veluti capita, sed in sex subdivisa, statuit Vir Ingeniosus &Fauditus Dn. Jacdluos Doena erki de Nigro Ponte, dby Google ce, Bohemen Fingensis, in Nona. Pontium, Philos. phia; in qua cum P. Valentino Stahsel è Societate nostra, suo olim in Pragensi Umversitate in Mathematica Professore, totum Pheumaticae &Hydraulicae artificium revocat ad Vim lapsus naturalis, Vim Attractivam sive Suctum, Vim Expulsivam, Vim Condensativam &Compressivam, Vim Rarefactivam, Vim denique ex diversis praedictis principiis DB ALIS Mixtam. Horum principiorum nullum in Hydraulicis Machinis frequentiorem habet &admirabiliorem