Latin
LIBER
Kaspar Schott, Technica curiosa 315
Unproofread scanNot analysed yet
usum, quàm vis illa, quam Attractionem seu Suctionem appellavi, ut iis, qui in Hydrotechnicis versati sunt, constat. Cur autem, à quo, &qua ratione attractio illa seu suctio fiat, contingatque ut aqua, quantumvis gravis ac deorsum nitens tendensque, suae tamen naturae contrarium iter arripiat, ac sursum non invita, ut apparet, sed ludibunda ac tripudians exsiliat, si quaeras, non aliud ab Antiquis, eorumque sequaeribus, responsum feres, quàm vacui aut horrore aut matu, nè videlicet vacuum in rerum natura oriatur; aut si quod ortum est, illicò exterminetur. At si recentiores Philosophos, &qui nullius in verba Magistri jurarunt, auscultamus, si ExperiTI: menta in praecedentibus adducta consulimus, longè profectò aliter est sentiendum, non videlicet attractionem seu suctionem, sed aëris, aquae incumbentis pressionem, dictarum Machinarum principium esse τ ε ι ε &causam.