Latin
LIBER
Kaspar Schott, Technica curiosa 316
Unproofread scanNot analysed yet
Quod cùm &mihi, ob irrefragabiles Experientias, indeque deductas evidentissimas rationes, nunc arrideat; cuperem vehementer, totam illam materiam, quam in Mechanica aliisque citatis locis olim tractavi, ad incudem denuò revocare, &huic non novo quidem (Natura enim semper &ubique sibi est similis) at recenter tamen cognito principio accommodare. At quoniam fusior est quàm ut hujus quinti Libri angustiis coarctetur; abstineo, &vel alteri Operi reservo, vel feliciori ingenio pertractandam transcribo; contentus novas quasdam huc spectantes Machinas, à Viris doctis atque Amicis transmissas, in medium proferre, atque explicare. Addam &examinabo unam aut alteram à Dn. de Nigro Ponte evulgatam, tum quia non lever in nonnullis errores, typographi fortassis, &chalcographi culpâ admissos, deprehendo.