Latin
CAPUT II
Kaspar Schott, Technica curiosa 322
Unproofread scanNot analysed yet
§. I. Litterae Amplissimi Domini Jeremiae Mitz, de sequenti idea Fontis Basileensis. Dmodum Reverende, ac doctissime Domine; Amice &Fauter plurimùm Colende. Litterae Tua 19. hujus exaratae, mihi eo ipso tempore, quo in procinctu eram ut me ad nundinas hasce Argentoratenses conferrem (à quibus &nunc ad tempus detineor) traditae fuere: secus officii mei fuisset, citiùs ad eas respondere. Bogo itaque ut procrastinationem in meliorem partem interpreteris. Dictae Tuae litterae summogaudio me affecere, eò quòd amicitiam, savorem, &patrocinium Tuum, litterarumque commercium (quibus nihil jucundius, nihil suavius mihi accidere potest) iis mihi promittis. Mea ex parte reciprocè me Tibi totum trado, nec unquam, Tibi deero, quantum in viribus fuerit. Dispone igitur de me, ac impera pro libitu. Ago gratias pro examinatione Machinae mea Hydraulica Tibi transmissa. Defectum quem in ea observasti, &me animadvertisse, ac in correctione ejus Tecum convenire, non dubito quinex proximè praecedentibus meis, quibus Te illius certiorem feci, intellexeris. Ast dum nuper denuo ad limam revocarem praedictam Machinam, animadverti non tantùm dictam emendationem summa adhuc difficultate laborare, sed &alios defectus in ea notavi, eosque sic emendavi, ut nunc non dubitem rem felicem successum habituram. Attamen si quid reprehensione dignum invenies, quaeso mone. Quod consensum attinet, quem petis, ut dictam Machinam Magiae Tuae Hydrotechnicae aut Aerotechnicae inserere liteat; id Tuae prudentiae relinquo: si praelo dignum judicas, per me licet, &pro honore habeo &c. Haec &multa alia, ille in dicta Epistola. Sequitur explicatio ab ipso Auctore schemati suo adjecta.