Latin
CAPUT II
Kaspar Schott, Technica curiosa 323
Unproofread scanNot analysed yet
§. II. Explicatio sechematis ideae nova Fontis Basileensis. A. est Receptaculum magnum fontis aquae vivae. BC. D. E. sunt quatuor vasa: è quibus B& E sunt aperta; reliqua duo sunt clausu. F. est Fons aquam in altum projiciens. G. est scutella levissima, innitens brachio L, ut per id elevari ac deprimi possit; in latere habens foramen S, quod tamen non debet poni in ima parte lateris, sed ita, ut non omnis aqua effluere possit, sed semper portio quaedam remaneat. In fundo habebit corium, eò inserviens, ut dum scutella ad ostium siphonis inversi elevatur, illud firmissimè claudat: quod eò faciliùs sit, quia corium ab aqua remanet semper madidum. Scutella autem illa ves E ita adaptata esse debet, ut ex apposita Figura II. patet: sic enim neque ad dexteram, neque ad sinistram cedere poterit, sed tantùm L elevatur &deprimitur. H. est Tubus per quem aqua ex vase B in vas D ascendit. L est Tubus aërem ex uno vase in aliud deferens, nempe ex DinC. L. est brachium elevans vasculum aut scutellam G. M. est brachium, cujus medium est axe perforatum, ita tamen,