Latin
CAPUT II
Kaspar Schott, Technica curiosa 323-2
Unproofread scanNot analysed yet
ut circa axem volubile sit; &dum attrahitur à chorda T, claudat valvulâ R, tubum V, vasis B; &simul claudat siphonem inversum vasis D, elevatione scutellae G. N. est pondus, ut vasculum G, &valvula R, in pristinum locum redeant, &tam siphon inversus vasis D, quàm tubis V vasis B aperiantur; quod fiet, si vascula G &P priùs evacuata fuerint: idcirco requiritur ut pondus N proportionem habeat ad dicta vascula, &debet esse levius quantitate aquae quae vasculo P contineri potest; secis scutella aut vasculum P, quanquam aquam repletum fuerit, non poterit commovere brachium M. O. &Q. sunt rotulae, faciliori motui chordarum inservientes. P. est scutella duabus chordis chordae Tannexa, in fundo hahens orificium, per quod aqua effluere possit. Ast orificium illud debet esse minus tubo inversox; secus nunquam impleretur. Cumque hoc vascus lum impletum, &vasculum G evacuatum est per foramens; attrahet brachium M, sicque claudet tubum V, &siphonem inversum vasis D Haec est explicatio Auctoris. Sequuntur nonnullae ejusdem Annotationes §. III. Annotationes in praecedentem Machinam. 1 NOtandum, vascula G &P debere esse ejusdem magnitudinis, aut saltem vasculum P non debere esse majus vasculo G.