Latin
CAPUT III
Kaspar Schott, Technica curiosa 330
Unproofread scanNot analysed yet
Et quia reliqua omnia secundùm principia &fundamenta hydraulica procedunt; non video quid impedimenti esse possit. Nisi quis de principiis ipsis dubitare velit; quod tamen absit: non enim dubito; quin tale principium, quod est basis &fundamentum quasi omnium Machina rum Hydraulicarum, experientia saepissimè sit comprobatum. Hoc tamen in operatione animadverti, quod me in summam almirationem duxit; scilicet ut evitarem valvulam aut scutellan cruris exterioris siphonis D(vide praesentem figuram) vasis C, cogitabam de inventione (quae nec defuisset) quae os cruris interioris siphonis praedicti aquam clauderetur, sicque dum aër ex vase C extrahitur, non pateret introitus neque aëri, neque aquae per siphonem praedictum D, quia os ejus clauderetur aqua, sicque dum aër extraheretur, metu vacui aqua ex vase A ascenderet per tubum E, in vas C. Sed spe meam frustratus fui. Etiamsi enim os cruris interioris aqui claudatur, ut in Figura patet: nihilo tamen minùs cùm per evacuationem vasis B, aër extrahitur è vase C, tam aëri, quàm aquae patet introitus per siphonem inversum D, non obstante quà aqua in vase C contenta supra os cruris interioris D ascendat, illudque claudat. Nam si in overatione digitum ados cruris exterio ris apponis; attrahitur subitò: si vas aqua plenum admoveas; evacuatur subitò usque ad imum praedicti cruris exterioris. Si siphon inversus totus esset aqua plenus, difficultas haud esset magni momenti: sed cum aquam ad crus exterius admoves, &crus interius aqua clauditur; non video rationem, quomodo aër rarefactus in vise C possit extrahere aërem inclusum in siphone in verso, &sic consequenter aquam attrahere. Si meum judicium circa id quis petat, ingenuè fateor me nescire. Ast cùm in similibus acerrimi sis judicii; rogo ne deneges mentem Tuam circa id aperire. Hactenus Auctor. §. II. Pha§. II.