Latin
CAPUT III
Kaspar Schott, Technica curiosa 331
Unproofread scanNot analysed yet
Phaenomenon seu Experimentum novum ac manifestissimum pressionis aëris, ac virtutis ejus elasticae. X his quae ingeniosus Auctor magnâ suâ admiratione exper Aris prossio, &virtus Etus est, dum evacuatur aëre vas C, per crus tam internum „elastica quàm externum, siphonis inversi D, attrahi aquam &aërem probatur experimen(ut ipse putat) apertissimè probatur aëris pressio, &vis elastica ta. seudilatativa. Dum enim è vase C extrahitur aër, aqua dict vasis ab aëris incumbentis pressione libera, facultatem concedit aëri cruris interni sese dilatandi, ac per os cruris interni aquae immersi erumpendi: dilatato isto aëre, ac rarefacto, aër externus aquae vasis G incumbens eam premit ac per os cruris externi ascendere cogit. Si aqua deesset vasi G, ingrederetur per didtum crus aër. Premit ergo aër aquam cui incumbit, &virtute suâ elasticâ se dilatat, ut in praecedentibus quatuor Libris probatum quoque fuit. §. III. Defectus praecedentis Machinae detegitur, Elatione praecedenti §. 1. de infelici Machinae successu perleIctâ, respondi Auctori, defectum aliunde non provenire quàm quòd aër furtivè alicubi per tuborum aut vasorum rimas insensibiles ingrederetur; muniret proinde diligenter omnes aditus suspectos, deprehensurum defectum. Fecit, ac deprehendit, ut ex sequenti patet Epistola Admodum Reverende &c. Gratißimas Tuas. 19. mensis praete riti datas, rectè accepi. Quòd responsionem hactenus distulerim, causa fuit quòd libenter novi quid de Machina Hydraulica Tibi communicassem. Defectum in ea latentem tandem inveni. Solus aeris introitus impedimento fuit. Quanquam siphones inversi aliqualem quoque causarint renitentiam. Tandem sublato impedimento, felicem successum expertus sum. Ast gaudium non fuit diuturnum: nam aeris rarefacti tanta fuit vis in cistulis plumbeis. ut eas, etsi fuerint confectae ex plumbo fatis crasso, contraxerit, &ferruminatio defecerit, sicque aeri denuo patuit introitus. Itaque labor nunc reiterandus. Et cùm videam, inventioni nihil deesse, manum mnum aut amnete, unde lunae genere sentem artigere. Luna, corrigenda notavi. Etiam siphones inversos interiores amovebo, aliamque inventionem, ut spero, meliorem addam. Et si tandem olophonem imposuero, omnia accuratè Tibi indicabo &c. Reverentiae Vestrae Basileae 15. Novemb. Addictissimus Jeremias Nitz.