Latin
CAPUT III
Kaspar Schott, Technica curiosa 334
Unproofread scanNot analysed yet
E est receptaculum inferius apertum, cujus suprema superficies aequaliter distat ab horizonte cum suprema superficie receptaculi A, ac per tubum subterraneum aquam è dicto receptaculo A intra se derivatum recipit; per tubum verò G, ad rece ptaculum C transmittit. F. est receptaculum inferius clausum, cujus usus paulò pòst explicabitur G. est tubus, per quem aqua è receptaculo E in receptaculum C ascendit. H. est tubus è receptaculo F intra receptaculum C derivatus; per quem, dum receptaculum F aquâ evacuatur, aër è receptaculo C descendit. Dictus tubus H transit modicè operculum receptaculi F, &ulteriùs non descendit: receptaculi verò C fundum penetrat, &pertingit ferè usque ad ejus operculum. I. est vasculum cupreum, quod duobus aut quatuor ferres aut aeneis filis ligno K perforato, ac tubo L, affixo ita, ut liberè sursum ac deorsum moveri queat, alligatum est. Dictum vasculum habet in fundo osculum, per quod, dum nihil aquae ampliùs in ipsum influit è tubo L, sponte evacuatur. Hoc osculum tam angustum esse debet, ut minùs aquae per ipsum è vasculo effluat, quàm ex tubo L influat, alioquin nunquam impleretur K. est, ut dictum, lignum in medio perforatum, ac tubo L affixum, ut ascendere ac descendere queat. L. est tubus, per quem dum aqua è receptaculo F defluit, dictum receptaculum evacuatur, &vasculum I impletur, reliquum verò aquae perditur. M. est filum ferreum, seu aeneum, ligno K, &brachio ligneo N alligatum; quo filo, dum vasculum I impletur, ac gravius redditur, brachium N deprimitur N. est brachium ligneum, quod intra furcam ligneam O quiescit, ac movetur, id est, nunc deprimitur, nunc elevatur. O. est furca lignea praedicta, intra quam brachium N quiescit, ac movetur sursum &deorsum P. est F est brachium, aliud ligneus, superiore parte bisulteratus, ve in eo brachium Q ascendere sursum ac deorsum possit; ipsum verò P brachium à brachio N movetur sursum.