Latin
CAPUT III
Kaspar Schott, Technica curiosa 335
Unproofread scanNot analysed yet
Q est brachium ligneum, cui retrò appensum est pondus, antè verò alligatum lignum coniforme R, habens infrà corium quod officio platismatii seu ventilis, aut obturamenti fungitur: nam in cistula S, quae superiùs aperta est, &receptaculo F adferruminata, foramen est, per quod aqua in dictum receptaculum F, è receptaculo ff, influit. Dum igitur vasculum I praegravatum est ab aqua in ipsum influente, claudit dictus conus R, ut postea dicetur, dictum foramen cistulae S. R. est conus seu coniforme lignum, de quo jam sermo fuit, qui &platismatii &obturamenti officium gerit. S. est cistula superiùs aperta, cujus supremus margo in eadem altitudine est cum margine receptaculi ff in horto, ut dum receptaculum F plenum est, non redundet. In dictam cistulam derivatur aqua per tubum subterraneum è receptaculo ff horti; &ex cistula influit in receptaculum F per foramen quod in ipsa est, ut diximus. T. est brachium ferreum intra receptaculum F, quiescens intra furcam ferream V, sursumque ac deorsum intra eandem mobile. Ex una parte deorsum appensum est platismatium, seu obturamentum aeneum X, quod descendendo obturat &claudit tubum L, ne aqua per ipsum effluat è receptaculo F: ex parte alterâ sursum affixum est brachiolum aeneum W, quod in medio fundi cistulae S transit per foramen, per quod aqua intra receptaculum F descendit è cistula S. Quod foramen tantae oporcet esse amplitudinis, ut aqua inter ipsum &dictum brachiolum ipsi infixum, commodè transire, &intra receptaculum F influere possit. Hoc aeneum brachiolum ad unius circiter digiti aut pollicis altitudinem egreditur extra operculum receptaculi F, intra cistulam S, at non extra dictam cistulam. Dum igitur vasculum I jam plenum est aquâ; conus seu platismatium R deprimit dictum brachiolum W, &foramen subjectum claudit; vicissim verò ascendit platismatium seu obturamentum X, &foramen suum, hoc est, tubum L aperit: unde descendit aqua è receptaculo punctio. F, aequam vero receptaculi L ascendite meta, perchenes. lum C. Cùm evacuatum est receptaculum F, nullaque ampliùs aqua intra vasculum I influit; hoc sponte paulatim evacuatur per osculum seu foraminulum, quod in fundo habet.