Latin
PARS
Kaspar Schott, Technica curiosa 35
Unproofread scanNot analysed yet
PARS SECVNDA. EXPERIMENTA MAGDE BURGICA NOVA. Urabilia sunt, ut nemo non videt, quae recensuimus hactenus Experimenta, antehac tamen fortaßis leviter saltem adumbrata in tubo Torricelliano, &Bertiano, quorum illum hydrargyro, hunc aquâ ex parte aliqua vacuum Natura &Ars exhibuit. Mirabiliora sunt quae sequuntur &ni mea me fallit opinio, à condito Orbe inaudita. Quò majori laude dignus est Ingeniosißimus eorum Auctor, ut qui tanto Rempublicam Litterariam ditavit thesauro; &tam luculento testimonio Aeris proprietatem, quae paucis antehac in mentem venerat, comprobavit, &ineluctabiliter stabilivit, ut suo infrà videbimus loco. Sed antequam speciatim ac distinctè Experimenta nova proponam, summatim ea priùs delineare placet illis ipsis verbis, quibus ea Auctor in Epistola Mac deburgo die is Novembris Anni 1661. ad me data adumbrat.