Latin
PARS
Kaspar Schott, Technica curiosa 36
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT XIV EPISTOLA, Pranobilis &Amplißimi Domini OTTONIS GERICK, R. P. CASPARUM SCHOTT E SOCIETATE JESU, De novis Experimentis Magdeburgicis. Dmodum Reverende, &c. Domine, &Amice. Reverentiae VeAstrae ultimae ad me datae fuerunt Julii Anni 1660. quando transmisit Thaumaturgum Mathematicum, Thaumaturgum Physicum, &Pantometrum Kircherianum, &c. Nunc vehementer desidero certior fieri de Reverentiae Vestrae valetudine, &progressu in rebus litterariis. Aueo quoque videre Joco seria Naturae &Artis, Prodromum in Mundum Mirabilem, Physicamque &Technicam Curiosam, &c. Ad Tractatum meum, quem prae manibus habeo, quod attinet, adhuc in eo conscribendo, quantum otium &occupationes aliae permittunt, laboro. In octo dividitur Libros: quorum Primus est de Mundo, ejusque systemate, secundùm communiores Philosophorum sententias: Secundus, de Propriis Experimentis: Tertius de Eo quod est, &quod non est (quod praecipuè spatium infinitum &immensum demonstrat.) Quartus, de Virtutibus Mundanis, &variis aliis rebus inde dependentibus: Quintus, de Terraqueo globo, ejusque socia Luna: Sextus, de Mundo Planetario, ejusque vero systemate: Septimus, de Stellis fixis: Octavus, de Eo quod finit Mundum. Res tamen admodum lentè procedit, cùm propter aliorum negotiorum impedimenta, tum quia omni auxiliatrice manu sum destitutus. Non exiguam quoque in scribendo latinè experior difficultatem, quoniam à studiorum curriculo in Universitatibus absoluto anni effluxere non pauciores 38. quo tempore rarò exercendi styli occasio occurrit. Coeterùm quia persaepe Viri primarii, atque Amici me conveniunt, meorum Experimentorum inspiciendorum desiderio; currenrente hac aestate nova institui, quae sequuntur. I. Duo ExperimenI. Duo jam nota Reverentiae Vestrae hemispharia cuprea, quae ta Magdeux à sexdecim equis divelli poterant, nunc suspenduntur è poste, &burgica pudere divelluntur. Ad hoc requiruntur (pro diversitate tempo nota. rum, &aeris majori aut minori gravitate) a 22. ad 26.