Latin
CAPUT I
Kaspar Schott, Technica curiosa 371
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT I. Machina variae Schroterianae indicatae. ORaenobilis atque doctissimus Dominus Vilhelmus Schroter quem paulò antè nominavi, Praenobilis atque Amplissim Domini Wilhelmi Schroteri, Consiliarii intimi &Cancellarii Saxo. Gothani Principis Filius, die 3. Aprilis praeteriti anni 1661 Iugduno Batavorum, ubi Juris prudentiae &Politices studio operam dabat, ad me scribit, se praeter dicta studia Mechanicam quoque coluisse, tantumque DEI auxilio in ea profecisse, ut ad novas quasdam Inventiones, antehac invisas, excogitandas animum adjicere non dubitaverit. Eas inter, inquit, est Primò Currus sine equis provectus, qui tribus modis, ut puta vento, manibus, &pedibus agitari atque propelli potest. Secundò Navis, qua à quibus libet ventis promoveri potest, &nihilominùs quando, "ies libuerit, sisti. Dum autem provehitur, leucarum confectarum numerum ad minutum usque demonstrat. Tertiò, Instrumenta nonnulla bellicas quorum aliis repentè centenos viros trans fossam missos vallo impono; aliis in vallo jam censistentes ita defendo, ut nullus hosti accessus pateat, &ibvia quaeque disjiciantur. Ultra haec, ex mechanicis principiis Machinam excogitavi simplicissimam, quae motum mihi praebet perpetuum. Harum Flarum Machin aer unde descriptionem, libenter missen. Domino meo plurimùm Venerando; quia tamen nescio, an res tam exigua Eidem sit displicitura potius, quàm placitura, intermisi. tamen rescire eas cupiat, promptum me paratumque habebit. Quoniam etiam summo honori mihi duco, inter Domini mei discipulos numerari, rogo enixè atque humiliter, ut earum navium genus detegere mihi dignetur, quibus infra aquam, non tamen in fundo, sed in aquarum medio, nunc altius, nunc profundiùs navigari queat. Tametsi enim varias habeam inventiones, huic tamen proposito meo minùs conducunt. Quòd si illam callerem artem, profectò opus efficerem non poenitendum.