Latin
CAPUT I
Kaspar Schott, Technica curiosa 372
Unproofread scanNot analysed yet
Si vicissim obsequia quaecunque Domino meo praestare potero, officio meo non deero &c. Haec illa, inter alia multa. Quibus respondi, gratissima mihi futura, quaecunque submisisset. Ad navium illud genus quod attinet, si quid alii scripserint, fecerint, aut facere tantaverint, scire aveat; legere jussi Magiam meam Hydrostaticam, ubi Syntagmate 2. Pragmatia 15. descripsi navem sub aquis natantem, ex Mersenni phantasia; &Annotat I. ostendi ejus vanitatem, uti &Annotatione II. vanitatem navis Roderodami à nescio quo Gallo constructae, sed aquis nunquam commissae. Schema dabo infrà suo loco. Addidi, impossibile non esse, corpora aquis graviora ita intra aquas librare, ut datum aut desideratum locum teneant; at difficillimum id esse, quòd quaevis levissima mutatio aequilibrium tollat, &corpus vel fundo allidat, vel ad superiora evehat. Postulatis meis annuens Praenobilis antem nominatus Dominus, litteris die 26. Junii, ejusdem praeteriti Anni 1661 Lugduno Batavorum datis, in hunc modum scribit. Sal. &Offic. Tard tas epistolarum, Vir Clarissime, plurimùmque Reverende, facit fortassis ut imperia Vestra solvere potiùs, quàm exequi videar. Ast aequitas me excusat, cuius species nunc demum sese manifestavit diu anxiè mihi quaerenti. Cùm enim causam non verenti verba invenire haud difficile sit; causam tamens negotio non ineptè incidisse demonstrare, aequitatis opus est, ideoque arduum antè, nunc expeditum. Quid aequius enim illi excusatione, tientes, qua recenseat etiam asse leuit, &verte leues aliud, quod prouidem, neque jure judiciovè potest conveniri? Ita, Vir Clarissime, sexto quidem Julii Vestrae littera me his quaesivêre, sed absentem, adeoque frustra &c. Hoc itinere itaque occupatus, duas hebdomadas absumpsi, ex quo gratissimo Vestrae huc allat à sunt. Domum autem redeunti tradita sunt, quas iniquitas temporum tam diu celavorat.