Latin
PARS
Kaspar Schott, Technica curiosa 38
Unproofread scanNot analysed yet
Tectis secteris, vehementer desiderari cognoscere distinctius, tam mira, quae brevissimè insinuat Vir Amplissimus, Experimenta Scripsi ergo, petivique pleniorem informationem. Quam cum à Viro Humanissimo, bonique publici Amantissimo obtinuissem, nec minori admiratione quàm voluptate perlegissem; institi ulteriùs, ut publici juris ea facere, ut initio dicebam, liceret. Quod &obtinui. Proponam ergo primùm distinctè &ordine, quae insinuata in praecedenti Epistolio, explicataque in aliis subsequentibus ab Auctore fuêre: tum epistolas reliquas ejusdem Auctoris subjiciam.