Latin
PARS
Kaspar Schott, Technica curiosa 37
Unproofread scanNot analysed yet
Centenaria, quarum singula rio. libras continent. Diversum autem aëris pondus deprehende ope virunculi seu statuae, quae in meo hypocausto è pariete suspensa, intra tubum vitreum innatat aëri, digitoque aëris variam gravitatem ac levitatem ostendit; simulque indicat, num in circumjacentibus regionibus pluat, nec ne; aut num extraordinariae tempestates mari incumbaut. II. Duo alia ejuscemodi hemisphaeria habeo, quae in diametro ulnam ferè integram Magdeburgensem comprehendunt, &à viginti quatuor equis divelli nequeunt. Haec tamen, cùm aër antea extractus denuò intromissus est, exigua syringe inspirato vento difflantur. III. Vas aliud cupreum cylindricum, cum pistillo quod ejus cavitatem expleat; in quo extrahendo viginti aut triginta virorum labor &conatus requiritur: nihilominus tamen si inferiori epistomio applicetur suprà descriptis evacuatus Recipiens, &ambo aperiantur epistomia; pistillum jam ad summum usque vasis cylindrici labrum extractum retrahitur intrò, nec à dictis 20. aut 30. viris teneri potest. IV. Eodem instrumento, &praedicta syringe, potest puer parvulus suprà nominata 22. ad 26. centenaria elevare è terra ad ulna unius altitudinem; quod magnam in admirationem rapit Spectatores, nescientes rei causam. Sed finiendum est, ne diutiùs detineam Reverentiam Vestram. Opto ex animo, ut Deus Opt. Max. ad residua Sua praeclara atque utilia opera continuanda vires &vitam conservet, qui semper sum &maneo Reverentiae Vestrae Paratißimus S. Otto Gerickem. pp. Magdeburgo Nov. Anno 1661. Lectis