Latin
CAPUT IV
Kaspar Schott, Technica curiosa 381
Unproofread scanNot analysed yet
Ab hac rota A, vectis B per rotam &aquam transiens, pertingit usque ad terram, seu littus; ubi erectum est receptacuium ligneum CC. Vecti B adjuncta est rota D; quae comple ctitur rotas E &F; &haerotas G &H; &haerotam I. Rotae I vectis porrigitur usque in K; ubi circumpositum, habet annulum ferreum fortissimum, qui foraminibus per circuitum instructus est, &versus L prominet, ut ipsum L intra se recipere queat. LQ est cylinder; cujus extremitas L simili annulo ferreo, in circuitu perforato, instructa est, nisi quòd paulò minor seu angustior sit quàm annulus K, ut intra ipsum K possit intrudi. Postquàm dicta extremitas. L intra annulum K intrusa est, ambo annuli ita cuneis &uncis ferreis, per ueriusque correspondentia foramim adacti firmantur, ut cylindrus LQ simul cum vecte K possit circumagi: In M sunt cunei &uneiferrei, quibus dicti duoonnuli ferrei K &L connectuntur, atque firmantur, ut axis K &cylindrus L simul vertantur. Cylindro LQ circumplicatus est funis ductarius; qui ut elongetur magis, supra rotulam seu trochleam N transit. Euni appensum est pondus O tot centenariorum, quot lubitum aut necessarium fuerit. Hoc pondus, dum annuli K &L firmiter conjuncti sunt, circumagit rotam J, &hac mediante rotas H &G, tum E &F, demum D &E Pondus O, quantum vis magnum, postquàm cum suo fum evolutum est, elevari denuo vel ab unico homine potest facillimè, ope Pancratii B. Quod ut fiat, necesse est utextremiVI.