Latin
CAPUT IV
Kaspar Schott, Technica curiosa 382
Unproofread scanNot analysed yet
extremitas &cylindri LG non se rotunda, sed quadrata sualis est extremitas veruum quae rotaris machinulis circumaguntur) ac perforata, ut clavum seu cuneum recipiat. Extremitas verò axis infimae rotae Pancratii debet habere foramen quadratum, cui congruat dicta extremitas Q, ut haec intra illam intrudi, &impacto clavo seu cuneo firmari queat, ad eum modum quo verum intruditur intra foramen rotatae machinae verum vertentis. Cùm igitur pondus O attrahendum est, eximo cuneos &uncos M ex annulis K &L connexis, ut L à K liberetur. Deindę admoveo Pancratium quadratae extremitati Q, &circumago manubrium Pancratii. Quod dum fit, rotae I, H. G &c. quiescunt; pondus verò O elevatur, &funis ductarius cylindro LQ circumvolvitur. Postquàm elevatum est pondus O, denuo conjunguntur atque firmantur invicem annuli K &L. Pancratium verò à Q removetur; &pondus descensu suo iterum volvit rotas I, H,