Latin
CAPUT V
Kaspar Schott, Technica curiosa 385
Unproofread scanNot analysed yet
Si alas H jam expandere lubet, traho illas in altum funibus, ut suprà ferrei dentes K subingrediantur destinata foramina sua in malo; infrà verò ferra MM compello intra sua quoque foramina, &constringo illa annulo ferreo P, claudoque serâ R. Hac ratione alae firmiter alligabuntur malo, &ventus malum per alas circumaget. Si verò navim sistere volo, arrepto fune V, aperio seram R. Quo facto, pinnae chalybeae OO, ferra M retro depriment. annulus P aperietur, ferra M è foraminibus suis erumpent, alae decident usque in L, sicque à malo liberabuntur Ulteriùs alis alligati sunt duo funes in WW, &hi malo in XX, eo fine, ut si alae liberae sine mali circumactione verterentur, dicti funes malo circumplicarentur, alasque cohiberent, donec aliis funibus alligarentur Decimò. Quoniam per se satis notum est, qua ratione dictae alae sursum atque deorsum trahendae; nolo longiorem de ea re sermonem instituere.