Latin
CAPUT V
Kaspar Schott, Technica curiosa 384
Unproofread scanNot analysed yet
Quia verò rora a malo firmiter ac immobiliter est circumposita, ideo ea mediante circumducetur etiam pars inferior mali, &motus navis longè tardior reddetur. Septimo. Si cupio habere motum navis adhuc tardiorem, solvorotam D extractis vectibus seu cuneis. Quo facto, rota C. circumagitur à rota y &z, &ab E rota F. G est rursus rota similis rotae D, &1: quam si firmo in axe rotae F, adhuc tardiùs circumdacet rotam H, sicque navis motum adhuct ardiorem reddet. Octavi. Sicut supra rotam 1, ubi signa **,catenulae sunt affixae cum uncis; &in ipsa rota 1, ubi signa XX, annuli, ut dum dictae rotae usus non est necessarius, possit ea attolli in altum, &ex dictis uncis suspendi, nè apprehendat rotam a eamque secum circumagat; ita etiam supra rotam D &G cogitandum est idem esse factum. Nonò. Principium motus navis dependet ab octo alis H. Quae quidem alae in superiori parte mali non sunt affixae firmiter, sed ita, ut sine mali motu possint sursum ac deorsum moveri. In superiore alarum parte, ubi K, sunt quinque breves ferrei dentes, potidemque foramina sunt in ipso malo per circuitum, quibus praedicti ferrei dentes possint intrudi. Quàm longi autem sunt praedicti dentes, tam longum spatium relinqui deber infrà ubi L, ut si alae demittantur, supra dictum spatium quiescant, &ferrei dentes è superioribus foraminibus eximantur M. sunt quinque ferra, quae in N firmiter infigi possunt. Osunt quinque fortes ferreae aut chalybeae pinnae, quae retro quinque ferra M extrudunt, ac deprimunt. Ipsi verò malo inciduntur quinque foramina, dictis quinque ferreis similia atque aequalia, ut illis imponi possint. PP est annulus, qui comR est nam plectitur ac stringit quinque dicta ferra, clauditurque in Q. sera, quae annulum PP in Q claudit, serae alligatus est funis S. transiens supra trochleam T, &descendens in V.