Latin
ANNOTATIO
Kaspar Schott, Technica curiosa 398
Unproofread scanNot analysed yet
signatum, exhibet circulos trium planetarum, nimirum Solis, Veneris, &Mercurii; eorumque motus ostendit tribus indicibus, ex tribus diversis centris, ut dicetur, prodeuntibus, Planum superius, numero 2. notatum, continet circulos aliorum trium planetarum, nempe Saturni, Jovis, &Martis; eorumque revolutiones ac motus indicat aliis tribus indicibus, ex diversis itidem centris prodeuntibus. Planum medium, numero 4. notatum, est simplex sphaera horaria, in duodecim aequales partes, seu in duodecim horas distincta; quas horas percurrit atque ostendit index 9. In inferiore interno Machinae plano est aliud planum rotundum, numero 3. notatum, deputatum motibus Lunae exhibendis Internarum partium explicatio, quae sunt rotulae, cochleae, trochleae, axes, catenulae, aliaque similia, patebit ex dicendis §. sequenti. §. II. Nomina, dispositio, proportio, usus internarum partium Planetologii. Ota A est diversis haustris in circuitu instructa. Convertitur pondere aquae aut arenae Ic è superiori vase sufficientis capacitatis delabente supra rotam, &inde intra subjectum vas aliud; perficitque unum integrum gyrum spatio unius minuti horarii praecisè. 2. Haec cum sui axis cochlea b a conversa, movet atque convertit rotam dentatam B, dentibus 15 instructam, spatio 15 minutorum horariorum, seu unius quadrantis horae. 3. Hujus iterum cochlea BC, convertit rotam C sibi infixam, habentem dentes 24, spatio 6 horarum. Nam quando rota B perficit unum gyrum in rota C promovetur unus dens; &quando B quatuor perficit gyros (quod fit intra unius horae spatium) rota C quatuor dentes promovet: unde ut omnes 24 dentes rotae foetae C promoveantur semel tota B debet vigentes quatuor gesto, perficere; quod fit spatio sex horarum 4. Haec rota C, suâ cochlea si vertit rotam D, dentibus 20 praeditam, spatio, dierum.