Latin
ANNOTATIO
Kaspar Schott, Technica curiosa 399
Unproofread scanNot analysed yet
Nam rota C singulis gyris suis promovet unum dentem rotae D; &quatuor gyris quatuor dentes (quod fit spatio unius diei, seu viginti quatuor horarum) unde ut omnes 20 dentes semel promoveantur, requiruntur gyri viginti rotae C, id est, dies quinque 5. Rotae D cochlea n, convertit rotam E, habentem dentes 73. Unde haec rota E convertitur semel tota spatio dierum 365, quanta est conversio annua Solis; unde &ab Auctore vocatur rota conversionis annuae Solis. Requiruntur autem praecisè dies 365 ad unam integram conversionem hujus rotae E, quia singulis quinque diebus promovetur unus dens: ergo ut omnes dentes semel promoveantur, requiruntur dies 365; qui numerus resultat, si 5 ducantur in 73. 6. Iterum jam dicta cochlea in gyrat rotam P, &trochleam JO, eidem axi infixas. Rota a praedita est 45 dentibus, &spatio 225 ferè dierum serme tota revolvitur. Nam ad unum integrum gyrum cochleae n, &consequenter ad promotionem unius dentis rotae 2, requiruntur 5 dies; ergo ad promotionem 45 dentium, atque adeo ad conversionem totius rotae, requiruntur dies 225; qui numerus resultat, si 5 ducantur in 45. 7. Cùm autem eidem axi, cui infixa est rota B, infixa sit &trochlea SO; necesse est, ut motâ illâ, &haec moveatur, eodemque spatio quo illa, gyrum suum perficiat, nimirum spatio 225 ferè dierum. 8. Conversâ autem hac trochleâ BO, convertitur &superior Bg, idque eodem temporis spatio, Conversâ trochleâ? g, convertitur axis cavus 6 Veneris, cui est trochlea infixa; &cum axe convertitur Index Veneris in planisphaerio externo signato numero 1. Quomodo autem constructus sit dictus axis cavus g, patebit ex sequentibus. 9. Per canalem seu cavum axem 8 g, trajicitur alius axis M similiter cavus, qui movetur &circumagitur à rota Solis dentata E. Io.