Latin
ANNOTATIO
Kaspar Schott, Technica curiosa 401
Unproofread scanNot analysed yet
14. Trochlea L annua Solis trahit aliam superiorem N, secundùm catenulam Lym. Cùmque haec singulis octo tantùm e annis semel revolvatur; erit ea ad inferiorem annuam ut 2920 ad 15. Jam dicta trochlea N octennalis, axi suo NVT adhuc alias duas affixas rotat, scilicet V, &T. Et quidem trochlea T trahittrochleam Saturni S, cum sibi affixo axe cavo; habetque se ad illam ut 2920 ad 10747: tot enim dierum spatio utraque revolvitur. 16. Denique trochlea V habet proportionem ad trochleam Jovis R sibi superiorem, ut 2920 ad 4330: estque jam dicta Jovis trochlea R pariter suo proprio canali seu axi cavo affixa, ut Saturni; ita ut Martis axis per utriusque axem eductus, suum indicem in extima Planetologii facie promovere sine impedimento queat. Et verò quemadmodum inferiorum Planetarum indices, qui sunt in planisphaerio signato numero), ex diversis centris dirigi oportere suprà num. 8. 9. &10. insinuavimus; ita &hîc fieri omnino necesse est. Igitur tres sunt canales seu axes cavati, Saturni S, Jovis R, Solis Q, qui ita sibi invicem junguntur, ut nullus alterum in revolutione impediat. Hoc autem qua ratione fieri debeat, proprium ingenium facilè dictabit. §. III. Synopsis dictorum de proportione rotarum &trochlearum. Planetolosingulis horae minutis volvitur. Habet haustra plurima. gii partium A. Possunt esse plura vel pauciora. synopsis. B. singulis quadrantibus horae volvitur. Habet dentes 15. C. spatio 6. horarum volvitur. Continet dentes 24. D. spatio 5. dierum volvitur. Habet dentes 20. E. singulis annis volvitur. Continet dentes 73. F. diebus 87. volvitur. Habet dentes 63. Ece G. die(. diebus an verschie. Concher dentes 36. 2. diebus 225 volvitur. Habet dentes 45. L. diebus 365 volvitur. Habet se ad rotam N, ut 365 ad M. &Q. volvuntur diebus 365; suntque sibi aequales. N. diebus 2920 volvitur. Habet se ad L, ut 2920 ad 365, vel ut 8. ad 1. P. diebus 686 volvitur. Habet se ad R inferiorem, ut V. diebus 2920 volvitur. Habet se ad R superiorem, ut T. diebus 2920 volvitur. Est ad S, ut 2920 ad 10747.