Latin
ANNOTATIO
Kaspar Schott, Technica curiosa 402
Unproofread scanNot analysed yet
h &f diebus 12. volvuntur. Sunt inter se aequales. R. superior diebus 4330 volvitur. Est ad V, ut 4330 ad S. diebus 10747 volvitur. Est ad T, ut 10747, ad 2920. Dd diebus 5 volvitur. Est ad d, ut 5 ad 273. e diebus 5 volvitur. Est ad V, ut 5 ad 3600. Quòd si trochleam e motui Jovis alligares, ita ut ab ejus rotis moveretur tunc deberet semidiameter hujus, ad illius semidiametrum assumi, ut 3600 ad 4330. Quae proportio motui centri Excentrici Lunae magis conveniret. Haec &his similia supplere poterit ingenium Lectoris. §. IV. Quae requirantur ad constructionem planisphaeriorum Planetologii. HActenus nomina, ordinem, proportionem, aliaque similia ad partes Planetologii externas &internas pertinentes dedimus; nunc praecipuarum partium fabricam breviter explicabimus. Incipimus à planisphaeriis, quae sunt in externa Machinae facie, in qua duo planisphaeria, numeris 1. &2. notata. Superius, notatum numero 2, continet circulos trium superiorum Planetarum, qui sunt Saturnus, Jupiter, &Mars. Inferius, numero 1. notatum, continet circulos Solis, Veneris, &Mercurii. Ad describendos in plano circulos Planetarum, oportet scire sex.