Latin
PROPOSITIO XXXI
Kaspar Schott, Technica curiosa 447-2
Unproofread scanNot analysed yet
PROPOSITIO XXXI. Fluxum &refluxum Maris per universum Mundum determinare. NOta, hoc systema Fluxus, &Refluxus, sive aestus marium, quatuor circulis constare. Primus continet celebriora locamaritima per universum mundum. Secundus continet gradus incrementi &decrementi aquae per omnia loca in priori Rota descripta, unà cum incremento. &decremento Lunae. Cùm enim certissimis, &irrefragabilibus rationibus longa experientiam innotuerit, hunc reciprocum maris aestum adeò constanti lege motus suos continuantem, ab alia causa, quàm à Lunae motu, originem habere non posse; ideò totum hoc instrumentum ad ejus motum ita accommodatum est, ut ex eo incrementa, decrementaque hujus aestus ubivis locorum cum magna jucunditate spectari possint. Tertia Rota refert ovalem figuram aquarum, in ejusmodi figuram vi lunari rarefactrice, &condensatrice coarctatarum. Quarta Rota, Aridam repraesentat mari circumfluam. Si itaStenge cernelibent, quae geradibus alibiliorem eum aquaere.