Latin
PROPOSITIO XXXI
Kaspar Schott, Technica curiosa 448
Unproofread scanNot analysed yet
verint, aut decreverint, dum Luna hic Melite horizontem adscendit; applicato primùm dentem, seu radium, cui ascriptum est, MALTA, horae in extimo limbò descriptae, videlicet horae 4. pomeridianae. Hoc facto, statim in circuitu, quota hora sit in omnibus istis locis, in quibus incrementum, aut decrementum maris viget, apparebit. Iterum, applicabis secundum circulum, seu orbem, supra hanc horam datam, statuendo horam primam istius Rotae super quartam, &indicem Lunae ex ovali figura prodeuntem super has easdem horas; ita ut prima hora ascendentis Lunae, quarta hora data, &index memoratus, super eandem lineam quiescant. Hoc facto, ovalis figura maris tumoribus suis eâdem horâ maximum incrementum monstrabit in Magellanico mari horâ decimâ diei, &Bengalico horam decimâ noctis esse: In terra verò Australi, &mari Baltico, ibi horâ quartâ matutinâ, hic vespertinâ, mare penitùs detumuisse, &littora sine aquis reliquisse. Videbis etiam inter Melitae Meridianum, &Magellanicum, per omnia loca, seu maria interjecta, aquas paulatim ad Lunae ortum proportionaliter decrescere: in quadrante verò occidentali, juxta puncta iis adnotata continuò crescere. Quòd si Luna horâ duodecimâ, sive in meridie oriatur; positis Rotis, &indice super datam horam, apices subitò ostendent, ubi locorum, quot punctis, mare creverit, aut decreveris. Atque hac de usu Secundi Lateris sufficiant. USUS