Latin
INFINITIVUS
Kaspar Schott, Technica curiosa 528
Unproofread scanNot analysed yet
Nam si scribens addat mente unicuique numero, ex Lexico aut Indice desumpto, certum numerum unitatum, hoc est, si numeros in Lexico &Indice vocabulis appositos augeat mentaliter certo aliquo numero, &totum namerum ex numero addito &ex numero Lexici aut Indicis conflatum disponat in Charactere; legens verò detrahat numerum ab alio additum à numero in charactere invento, &residuum numerum in Indice suo quaerat; intelliget quod alter scripsit; quod tamen alii, qui nesciunt quid detrahendum sit, non intelligent Sint exempli gratiâ scribenda haec duo vocabula, Abbas cendit, quorum primum in Lexico adjunctum habet numerum 4, se cundum verò numerum 13. Si utrique numero addantur 3. ut ex 4 fiant 7, &ex 13 fiant 16: &in prima parte primi characteris notentur 9, &in prima secundi characteris parte notentur 16; legens, &ignorans addita esse utrobique 3, leget Bacchus dama, adeoque non intelliget alterius secretum. At qui scit addita esse utrobique 3, si illa ex 7 &16 inventis demat; remanent 3 &13, adeoque intelliget alterius secretum Potest itaque, qui pluribus vult secretò scribere, ut nullus sciat quid alteri scribatur, etiamsi in scriptas litteras incidat; potest inquam cum omnibus convenire de numero addendo &detrahendo, &pro uno addere unum, pro altero alterum numerum En quanta variatio Steganographicae scriptionis in uno &eodem artificio! §. XII. Anacephalaeosis totius artificii. Artificii noD scribendum &legendum per characterem in lingua latina, bi scribendi A requiritur Lexicum latinum, Tabula variationum, &characompencter. Ad scribendum verò &legendum in aliis linguis; praeter dium. haec tria, requiritur etiam Index Lexici. II. In Lexico latino collocantur vocabula ordine Alphabeti, &numeri apponuntur ordine naturali. In Lexicis aliarum linguarum collocantur vocabula idem significantia, quod latina signianseunt in latilio Lentes, &consequenter eodem edites, &cum iisdem numeris, sicut in latino sunt posita, sed non ordine Alphabeti, quia vocabula aliarum linguarum correspondentia latinis, non inchoantur semper ab iisdem litteris, à quibus latina inchoantur.