Latin
INFINITIVUS
Kaspar Schott, Technica curiosa 529
Unproofread scanNot analysed yet
In Indicibus Lexicorum aliarum à latina diversarum III. linguarum, vocabula eadem quae in Lexicis sunt, disponuntur ordine Alphaberi, &illis apponuntur iidem numeri, qui in Lexicis appositi sunt. Itaque numeri Indicum non sequuntur se mutuò serie naturali, sed confusi sunt. IV. Qui vult scribere per characteres in lingua latina, quaerat vocabula in Lexico latino: qui verò in alia lingua vult scribere, quaerat vocabula in Indice Lexici suae linguae. Deinde numeros vocabulis adjunctos exprimat in prima parte characteris scilicet in spatiis A, B, C, D; numeros verò vocabulorum terminationibus competentes disponat in secunda characteris parte, nempe in spatiis E, F, G, H. V. Qui vult legere &interpretari quocunque idiomate, scriptum in quacunque lingua per characterem, quaerat numerum in prima parte characteris expressum in Lexico illius idiomatis, quo legere &interpretari cupit; vocabulum numero invento correspondens est illud quod scire desiderat. Numerum verò in secunda characteris parte dispositum quaerat in Tabula variationum, &iuxta exigentiam numeri variet &inflectat vocabulum antea inventum. Hoc breviter est totum artificium Clavis novae &universalis omnium totius Mundi idiomatum, paucis certè regulis comprehensum. Si praxi accedat exercitatio frequens, reddi potest facile, quod initio difficile apparebit.