Latin
CAPUT
Kaspar Schott, Technica curiosa 529-2
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT Tachygraphia antiqua, sive Ars celeriter scribendi per Notas, usitatas apud Veteres. TAchygraphia est Ars celeriter ac breviter (hoc est, per scripturae abbreviationes, seu litterarum ac verborum compendia) scribendi. Veteres id faciebant per certas Notas seu signa σημεῖα vocant Graeci) breviter ac celeriter formata, quibus non solùm verba integra, sed integras quoque sententias subinde exprimebant, adeoque orationes ac sermones longissimos mirâ celeritate excipiebant.