Latin
ANNOTATIO
Kaspar Schott, Technica curiosa 537
Unproofread scanNot analysed yet
ANNOTATIO. AEcest Tachygraphia nova Anglicana. Mentionem ejus facit Tachygraphia neca Dn Harsdorfferus in Deliciis Mathemat. tom. 2. parte qualis. quaest. 9. sed antequam latinè fuisset edita: unde in Alphabeto quod ipse adducit, litterae nonnullae discrepant à litteris suprà Fig. I positis in Iconismo 37. Difficilis initio sine dubio est haec nova ars scribendi, at accedente exercitio facilis redditur. Longè melior est quàm Ars Notaria Romanorum, de qua capite praecedenti. Potest adhiberi loco steganographiae in illis locis, ubi non est in usu apud alios. CAPUT V. De Tachygraphia arithmetica; deque notarum Arithmeticarum origine. TaabygraUoniam de scriptione per notas arithmeticas in praecedenphia arithtibus egimus, nunc paucula de earundem origine subne metica. ctere placet, praesertim quia probabilissimum est, notas illas quibus jam communiter Europaei nostri utuntur, ex Tachygraphia Arithmetites, hoc est, cere celeri etiam dem notatione seu se spetione originem duxisse. Hebraei, Graeci, Arabes, aliique Orientales adhibent litteras Alphabetorum suorum, ad numeros exprimendos, ut omnibus notum est. Idem faciebant prisci Latini, quos etiamnum docti subinde sequuntur.