Latin
538.1 to 538.4
Kaspar Schott, Technica curiosa 538.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Latini solùm has septem litteras, I, V, X, L, C, D, M, substituunt numerorum loco; caeteri plures. I valet unum, V quinque, X decem, L quinquaginta, C centum, D quingenta, M mille. His replicatis, &variè inter se mixtis, exprimunt quemcunque numerum. Docti inquirunt causam, cur recensitas litteras loco recensitorum numerorum usurparint Veteres. Non omnium eadem est opinio. §. I. Origo notarum arithmeticarum per litteras latinas. Olerius Valerianus lib. 38. circa finem ait, Veteres punctis usos &C. Sed quia erant adeo pro numeris, sic, . . . . . . exilia, puncta ipsa aliquantulùm producere coeperunt ad instar vocalis mediae, sic, I, II. III. IIII. Sed si ita proceßissent, ut usque ad novem lineolis totidem unumquemque numerum notarent, molestam &inconcinnam rationem fore suspicati sunt. Ad compendia igitur animum verterunt, &pro quinario, ne quinque lineolas facerent, una signatâ, reliquas quatuor per obliquam unam à tergo ductam, sic 2, fecerunt. Mox usui placuit, ut expedior esset scribendi ratio, pro nota ea V vocalem quintam statuere; moxque usque novem, unitates eas addere, prout numerus quisque postulabat. Ad denarium cùm venissent, quinque duplicarunt (i. e. quo Vposuerunt) ita tamen, ut secundum inverterent, &subjicerent priori, unamque facerent notam per decussationem (sic V.) Tribus his notis processum est usque ad quadraginta &novem. Visum est in de facere ad commoditatem, quam ex compendio aucupabantur, quinquaginta notandis, signum illud ex una obliqua linea pro quatuor rectis, &quinta adalligata surrigere, ut staret quae pendebat in latus; quae stabat, in planum dejiceretur (sic. L.) Ita ex L notata sunt quinquaginta. Ventum mox ad centena, quae per primam ejus nominis litteram intelligi voluêre. Ad quingenta cùm venissent, rectam lineolam quae jacebat in quinquaginta, in semicirculum adcurvatum surrexêre in hunc modum, I: quam notam imperiti superiori capiti conjunxêre, quartam Alphabeti litteram arbitrati. Atque hoc illud Sicilicum est, de quo facta mentio in millenariis; quod à tergo quingentorum D ita applicitum, O, mille facit. Et ita requa, uti suprà dictum. Haec Pierius. Aliter sentit Scaliger lib. 1. Ling. Latin. cap. 41.