Latin
538.5 to 538.7
Kaspar Schott, Technica curiosa 538.5-7
Unproofread scanNot analysed yet
ubi docet ex Prisciano &Valerio Probo, Latinos unitatem litterâ I notasse, quoniam minimo spatio esset virgula, sicut unitas nullo: ad notanda verò duo, tria, quatuor, repetivisse unitates usque ad quinque. Quinarium scripsisse per V non propterea quòd ea nota dimidium esset X, quo denarium designarent; neque idcirco quòd olim scripserant QV, &postea Q sustulissent, ac solùm V scripsissent pro quinque: sed quoniam esset quinta vocalis. Hac litterâ V, repetitis atque appositis unitatibus, ductos fuisse ad numerum denarium; eumque idcirco X litterâ notavisse, quia in vulgari ordine Alphabeti statim post V subsequitur. Quo consilio etiam, cùm Centenarium numerum expressissent per C, quòd haec prima sit Centenarii littera; sequenti elemento, scilicet D, quingenarium deposuisse, vel quia proximè post C sequitur D; vel quid inter hanc &M, quae mille significat, quinque litterae intercedunt, quae dimidium millenarii innuunt; vel quia sit capitalis littera hujus nominis, Dimidium, quod dimidium millenarii significet; vel denique quia antiqui numerum millenarium per finistram partem litterae M notabant sic, T, quae nota poenè similis est notae D. Rationem autem Millenarii à prima littera ipsius nominis acceptam fuisse, sicut ¢enarii à C, ut jam dictum fuit. Quingenarii verò notam non à nomine, sed à Graecorum instituto excogitatam: nam cùm illi per N pingerent quinquaginta; prisci Latini (ait) qui hujus elementi loco ponerent identidem L, ut Lymphae pro Nymphae, in hunc quoque usum L. pro N substituere. Haec ex Scaligero. Quae tamen displicent Matthaeo Horto lib. de Num. cap. 5. nec Digi Sese multi inde tua quae se dilateriunt.