Latin
HMEIX EEMEN OI OTTONTEX
Kaspar Schott, Technica curiosa 564
Unproofread scanNot analysed yet
bernaculum fabricaret. Probat hoc quatuor potissimùm non exigui momenti argumentis. Primum est auctoritas &testimonia gravissimorum Scriptorum, qui id asserunt: secundum sunt magna indicia; tertium sunt multae congruentiae probabiles: quartum denique est, quòd allata in praecedentibus argumenta nihil obstent; &quòd admissa hac sententiâ omnia bene constent, non admissâ verò minimè. Tria priora quâ potero maximâ brevitate percurram sequentibus tribus §§. ultimum post decisionem litis §. 13. &seqq. §. IX. Testimonia multorum quae Moysen faciunt auctorem litterarum &scriptoriae artis. Moysin litVpolemus vetustissimus auctor in libro de Regibus Judaeae terarum &scribit, Sapientissimum hominem Moysen fuisse, &litteras Juscriptoria artis aucto daeis primum tradidisse; &à Judais Phoenices accepisse, Graecos verò rem multi à Phoenicibus. faciunt. Idem asserit Artapanus antiquissimus etiam Scriptor in sua historia, loquens de Moyse: ait enim, factum esse ut quasi Deus ab Aegyptiis coleretur, &propter litterarum inventionem Mercurium appellatum. Utrumque auctorem citant &sequuntur Clemens Alexandrinus lib. 3. Stromat. &Eusebius Caesariensis lib. 9. de praeparatione Evangelica. Idem sentiunt, qui Mercurium, seu Thautum, seu Thoot, seu Theut, seu Thoit faciunt inventorem litterarum, cujusmodi sunt Sachoniato diligentissimus auctor, Philo Biblius, Diodorus Siculus, Marcus Tullius, Plato in Phileto, &in Phaedro, Nominatus Philo