Latin
HMEIX EEMEN OI OTTONTEX
Kaspar Schott, Technica curiosa 564-2
Unproofread scanNot analysed yet
in exordio historiae Sachoniatonis ita scribit: Sachoniato vir peritissimus, atque curiosissimus fuit. Is cùm nihil omnium, quae ab initio facta sunt memoratu digna, ignorasse videatur, diligentiùs tamen, quàm cae era, ea inquisivit, quae Tautus excogitavit. Non enim latebat ipsum, quòd primus omnium mortalium Tautus litteras adinvenennt, &res memorabiles ausus est aeternitati commendare; quem Aegyptii Thoyt, Alexandrenses Thot, Graeci Mercurium appellant. Artabanus autem clarissimè dicit, eundem fuisse Mercurium, ac Moysen. Propter inventas autem litteras Mercurius habitus fuit Deus eloquentiae; &affictus illi Caduceus cum serpentibus, symbolum virgae Moysis devorantis incantatorum serpentes.