Latin
ASSERTIO SECUNDA
Kaspar Schott, Technica curiosa 572
Unproofread scanNot analysed yet
Et sunt animae in libris Adam insinuatae his verbis: Et hic est liber generationum Adam Omitto alios quos ibidem citat. Hactenus auctoritates. Ratio Assertionis nostrae haec est. DEUS Adamum prae omnibus aliis puris hominibus, maximis donis corporis &animae in prima ipsius conditione exornavit; &cùm totius humani generis doctor futurus esset, omnium scientiarum &artium habitus ipsi infudit, ac mirificâ quadam docendi alios facultate imbuit, ut multis adductis auctoritatibus &congruentiis probat Kircherus in Oedipo Tom. 2. Classe 2. cap. 1. Ergo &litterarum ac scriptoriae artis cognitionem eidem tradidit, utpote ad artes ac scientias, ad cultum divinum ac ceremonias in posteros propagandas, non tantùm utilem, sed poenè necessariam. Quin etiamsi dictam litterarum &artis scriptoriae cognitionem à DEO immediatè &sine propria industria statim initio creationis suae non accepisset; credibile tamen omnino est, eum in tam longa aetate, in tanto ingenii vigore, inter tot experimenta à se &posteris suis facta, ad dictam agnitionem tandem devenisse. Si igitur probabilissimum est, viguisse ante Moysen, &ante diluvium etiam, litterarum &scriptionis usum, ut vidimus in Assertione I. atque adeo si cuipiam mortalium ante Moysen tribuenda est gloria acceptae à DEO, aut à se inventae cognitionis earundem litterarum &scriptoriae artis; potiori profectò jure Adamo, quàm cuipiam alteri eam tribuendam censeo. Meritò ergo dixit Plinius lib. 7. cap. 54. aeternum sibi videri litterarum usum. &ex Platonis Timaeo Justinus Martr, apud Aegyptios multorum annorum millium usum litterarum fuisse proditum. Nunc satisfaciamus. nonnullis difficultatibus quae supersunt. §. XIII. Solvuntur Difficultates contra nostras Assertiones. PIo. Eusebius Nierembergius, ut supra §. 4. dixi, acerrime pugnat pro Moyse Legislatore divino, eique nititur inventae artis Scriptoriae gloriam adjudicare. Unde insigni diligentiâ, &magnâ eruditione colligit, quidquid testimoniorum &argumentorum tam pro ipso, quam contra ipsum apud alios extat, &contraria quaecunque solvere atque eludere nititur.