Latin
ASSERTIO SECUNDA
Kaspar Schott, Technica curiosa 573
Unproofread scanNot analysed yet
Nos pauca illa, quae contra nostra firmamenta praecedentibus duabus Assertionibus allata opponit, examinabimus, atque enervare conabimur Scriptura Primò igitur, concedit quidem fuisse ante Moysen usum hieroglyphiquendam litterarum ac scriptionis, sed ait illas fuisse litteras Ae ca, &alphabetaria. thiopicas, &Aegyptiacas sacras, hoc est, hieroglyphicas, non Alphabeticas. Duo quippe litterarum genera fuisse ait lib. 1. de Origine sacrae Scripturae cap. 8. alias hieroglyphicas &rudes, quae immediatè significabant res, non voces; alias Alphabeticas &ingeniosiores, quae non tantùm voces, sed syllabas &quam libet oris prolationem indicant. Primum genus concedit antiquis ante Moysen, non secundum. Hac distinctione adhibitâ, putat enervari à se omnia testimonia &argumenta, quibus probatur ante Moysem fuisse usum litterarum. At seipsum jugulat Nierembergius hac responsione, ut bene notat Kircherus in Obelisco lib. 1. cap. 2. initio: nam inter Aegyptiorum hieroglyphicam scripturam, quam antiquissimam esse, &400 annis ante Moysem usitatam, ipsemet Nierembergius concedit, reperitur saepe permista Scriptura alphabetaria Aegyptiaca, id est, Copta, ut patet ex multis hieroglyphicis quae citatus Kircherus in Obelisco &Oedipo adducit, atque explicat. Si itaque hieroglyphica, ergo &alphaberaria scriptura, ante Moysen in usu fuit. Enoch an Ad illa quae de libris ab Enoch ante diluvium scriSecundò. scripserit. librum. ptis diximus F 4. Num. 1. respondet Nierembergius Primò, Sanctum Ccec 3 Cirum literum meum in lib. celere se suste. Beispiter se in Commen. ad Caput 1. Epistolae Paulinae ad Titum, vocare librum Enochi absolutè apocryphum: S. Chrysostomum rejicere eum inter fabulas: ab hoc non magnoperè discedere S. Epiphanium disputantem contra Marcionem. Origenem Homil. 28 in Numer. scribere, eum nullius auctoritatis esse inter Hebraeos: apocryphum similiter eum credere Clementem Alexandrinum, Didymum, S. Athanasium in Synopsi, Hincmarum, Angelomum. Respondet Secundò, librum sive libros!